- TRES et TRIA
- TRES, et TRIAvide supra, ubi de numero Ternario, et passim, ubi de rebus ipsis, hôc numerô occurrentibus. Addo hîc saltem, quod apud Pervanos, nobilem Americae, qua ad Meridiem protenditur, populum, effigiem se vidisse, ab Indis cultam, cui nomen Tantatanga, h. e. in Tribus unus et in Uno trinus, testatur Hugo Linschottanus, Histor. Ind. Occid. Qua dere, ut et de Magorum apud Chaldaeos tribus principiis, Oromasde, Mitri et Arimini, id est, uti explicant, Deo, Mente, et Anima: de tribus illis Orphei, Consilio, Luce, Vita, apud Clement. l. 5. Strom. de primo ipso uno, secundo Uno Multis, et tertio Uno atque Multis Platonis: de Fine, Medio ac Principio Pythagorae: de Bono, Mente et Anima Plotino: de Opifice Primo, Verbi Dei atque Intellectu Aegyptiorum: de Deo, Verbo et Aura Serapidis: de Sole, Vulcano atque Luna veterum Germanorum, aliisque huc pertinentibus; e quibus colligere liceat, Gentilibus quoque de venerando SS. Trinitatis mysterio aliquid ex traditione, et commercio cum Populo Dei, innotuisse. Vide L. Cael. Rhodig. Lect. Antiqq. Praefat. l. 1. Marsilium Ficinum, ad Plat. et Plotin. Ioann. Seldenum, de Diis Syris, Tob. Pfannerum, System. Gentilis Theolog. purirois c. 3. de Deo Trino §. 2. et seqq. Alios, ut et infra ubi de Trinitate.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.